monumenta.ch > Tertullianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 12, 1
Gesso iam de istis, ut qui sciam me ex ipsa veritate demonstraturum quid non sint, quum ostendero quid sint. Quantum igitur de diis vestris, nomina solummodo video quorundam veterum mortuorum, et fabulas audio, et sacra de fabulis recognosco; quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud deprehendo, quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex iisdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter deos ipsos plectimur, solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant. Crucibus et stipitibus imponitis christianos: quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? In patibulo primum corpus dei vestri dedicatur . Ungulis deraditis latera christianorum; at in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae, et runcinae, et scobinae . Cervices ponimus : ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dii vestri. Ad bestias impellimur, certe quas Libero applicatis. Ignibus urimur: hoc et illi a prima quidem massa . In metalla damnamur : inde censentur dii vestri. In insulas relegamur : solet et in insulis aliquis deus vester aut nasci aut mori . Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui puniuntur consecrantur, et numina erunt dicenda supplicia.